monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 9
(Divisio. LATRO sic divisit:) an non quisquis patrem ceciderit puniatur: in lege, inquit, nihil excipitur, sed multa, quamvis non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. quaedam vero tam manifesta sunt, ut nullam cautionem desiderent: [quam] quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caveri lege, ne puniatur infans, si pulsaverit patrem? quid opus est lege caveri, ne puniatur, si quis vi patrem sopitum et subita corporis gravitate conlapsum excitavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? nondum de propria sed de communi causa loquor. si efficio [si], (ut) [quis] qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio, nisi praemio fuerit.